Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes by Marcus Tullius Cicero
page 36 of 168 (21%)
page 36 of 168 (21%)
![]() | ![]() |
|
_antehac, dementis sese flexere viai_
ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus. 17 Nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi, non faciat ea, quae iuvenes. At vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res magnae geruntur, sed consilio auctoritate sententia, quibus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet; 18 nisi forte ego vobis, qui et miles et tribunus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero. At senatui quae sint gerenda praescribo et quo modo; Carthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio, de qua vereri non ante desinam quam illam exscisam esse cognovero. 19 Quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi relliquias persequare, cuius a morte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae paeniteret? Nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum. 20 Apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quod si legere aut audire voletis externa, maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas |
|