Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes by Marcus Tullius Cicero
page 38 of 168 (22%)
page 38 of 168 (22%)
![]() | ![]() |
|
num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes,
Pythagoran Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem Cleanthen, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenen Stoicum coegit in suis studiis obmutiscere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit? 24 Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere; sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere: _serit arbores, quae alteri saeclo prosint,_ ut ait Statius noster in Synephebis. 25 Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere: 'dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere'. VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeculo prospiciente, quam illud idem: _edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti_ _adportes tecum, cum advenis, unum id sat est,_ _quod diu vivendo multa quae non volt videt._ Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. Illud vero idem Caecilius vitiosius: _tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum,_ _sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri._ |
|