Gustavus Vasa - and other poems by William Sidney Walker
page 148 of 187 (79%)
page 148 of 187 (79%)
![]() | ![]() |
|
Excoluit, patrium descruitque decus.
Ut culpent homines, Dîs hæc laudare necesse est; Nec pudet auctores fraudis habere Deos. Ãtheriam bello rapuisti, Jupiter, arcem; Quam, dicat genitor si tibi, Redde; neges. Fertur Atlantiades, nobis venerabile numen, Surripuisse omni plusve minusve Deo. Legiferos alii celebrent justosque poëtæ; Mæonides nostri nominis auctor erit. Sisyphium canit ille ducem, canit inclyta Achillis Pectora: prædonum ductor uterque fuit. Lyrnessum Ãacides, Ciconas vastavit Ulysses: Num facta est tali gloria clade minor? Tu quoque pro raptâ pugnabas, Romule, turbâ, Et fur imperium furibus ipso dabas. Armiger ipse Jovis, qui prædâ vivit et armis, Inter aves primum nomen habere solet. At vaga turba sumus. Vaga erat Tirynthia virtus; Quam tamen in cÅlum sacra Camæna vehit Anne viro, lucrum trans æquora longa secuto, Dedecori est tantas explicuisse vias? Si genus in toto quæris felicius orbe, Falleris: est nobis æmula vita Deûm. Nec fora, nec leges colimus; nec aratra subimus; Prædandi est solus militiæque labor: Seu ruimus per aperta maris, seu cingimus igne Mænia, seu cultis exspatiamur agris. Oppida quum positis florent ingloria bellis, Fortia pax altâ corda quiete tenet: At nobis medio Fama est quæsita periclo, |
|