Book-bot.com - read famous books online for free

Gustavus Vasa - and other poems by William Sidney Walker
page 150 of 187 (80%)
Se stellæ agglomerant: micat almo lumine campus
Cærulus, et densis variantur nubila signis.
Sic quondam ruptum subiti miracula mundi
Effudit Chaos, et primi exsiluere planetæ
Cursibus, atque novum stupuerunt sæcula Solem;
Tunc radiis fulsere Arcti, secuitque profundas
Orion tenebras: molli et formosior igne
Luna per æquoreos radiavit pallida fluctus.
Quâcunque aspicio, tremulus per cœrula crescit
Ardor, et innumeros stupeo lucescere soles.

Talia miranti sacrâ formidine tota
Mens rapitur: videor stellantia visere templa
Numinis, argenteamque domum, lucisque recessus,
Solus ubi in vacuo regnat Pater orbis, et, igne
Cinctus inexhausto, devolvit stamina fati,
Æquatoque regit varium discrimine mundum.

At tu corporeis anima haud retinenda catenis,
Libera quæ letho perrumpis claustra sepulchri,
Sublimi spectes etiam nunc lumine mundum,
Sideraque, et longo fulgentes limite soles:
Hæc tua sunt: toto hôc quondam versaberis orbe
Devia, et in cunctis pandes regionibus alas.
Erroris fugient nebulæ; fatique licebit
Explorare vias, unumque per omnia Numen.
Barbarus evictis referat Sesostris ab Indis
Signa; triumphanti se jactet in axe Philippus,
Læteturque suum spectans Octavius orbem:
Te majora manent: nullis obnoxia curis
DigitalOcean Referral Badge