C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 119 of 256 (46%)
page 119 of 256 (46%)
![]() | ![]() |
|
implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperii jus et
injurias omnes curae esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem?[100] nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt?[101] An quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus; abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio[102] fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti; omnia secunda[103] et obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae parum cognita transversos agat, quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare[104] vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis, fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quodutinam[105] illum cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortales rerum humanarum cura oriatur; nae ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graves poenas reddat.[106] Jamjam frater, animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est,[107] tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum;[108] non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem et omnes has, quae me premunt, aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitae necisque potestas ex opibus alienis[109] pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus esset! neu vivere contemptus viderer, si defessus malis |
|