C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 118 of 256 (46%)
page 118 of 256 (46%)
![]() | ![]() |
|
erepta sunt, patres conscripti, vos in mea injuria despecti estis. Eheu
me miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere,[87] ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit? Nunquam ergo familia nostra quieta erit![88] semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva patiebamur; hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis.[89] Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo[90] interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam fecit, post, ubi me iisdem dolis non quit[91] capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria,[92] domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius[93] quam in meo regno essem. Ego sic existimabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos[94] esse. Quod in familia nostra fuit,[95] praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit; tertium, Jugurtham, beneficiis suis ratus est conjunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt; pater, uti necesse erat, naturae concessit; fratri, quem minime decuit,[96] propinquus per scelus vitam eripuit; affines, amicos, propinquos ceteros alium alia clades oppressit; capti ab Jugurtha pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt;[97] pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.[98] Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis adversa facta sunt,[99] incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos |
|