Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 117 of 256 (45%)
[77] 'That no severe decree might be passed against him,' _ne gravius
consilium in eum caperetur_.

14. 'Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti
regni Numidiae tantummodo procurationem[78] existimarem meam, ceterum jus
et imperium ejus penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam
maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium[79]
loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias,
munimenta regni me habiturum. Quae quum praecepta parentis mei agitarem,
Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet,[80] sceleratissimus contempto
imperio vestro, Masinissae me nepotem et jam ab stirpe socium atque
amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres
conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram,[81] vellem potius ob mea
quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auxilium petere, ac maxime
deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si
desideranda erant, uti debitis uterer.[82] Sed quoniam parum tuta per se
ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit,[83] Jugurtha qualis foret, ad
vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi misserimum est, cogor
prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a
vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram
appetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi
amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus quam fortuna petenda
erat.[84] Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem
Masinissae[85] frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil
causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere,
fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops, alienas opes
expecto, tamen erat majestatis Romani populi[86] prohibere injuriam neque
pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus ejectus
sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avus meus
una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi
DigitalOcean Referral Badge