C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 131 of 256 (51%)
page 131 of 256 (51%)
![]() | ![]() |
|
imperii cupidine, sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis,[132]
Hipponem, Hadrumetum, Leptim[133] aliasque urbes in ora maritima condidere, eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis[134] praesidio, aliae decori fuere. Nam[135] de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. Igitur ad Katabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari[136] prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes,[137] interque eas Leptis; deinde Philaenon arae,[138] quem locum Aegyptum versus finem imperii habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent; proxime Hispaniam Mauri sunt. Super Numidiam[139] Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Jugurthino pleraque ex Punicis oppida et fines Carthaginiensium, quos novissime[140] habuerant, populus Romanus permagistratus administrabat, Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Mulucham sub Jugurtha erant, Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus[141] populi Romani, itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus. De Africa et ejus incolis ad necessitudinem rei satis dictum. [132] To _aliis--avidis_ supply _sollicitatis_. [133] All three are cities in the territory of Carthage, which afterwards became the province of Africa. Hippo with the surname of Diarrhytus, (there being another town, Hippo Regius, on the coast of Numidia,) is said to be the modern Bizerta; Hadrumetum, southeast of Carthage, and Leptis, surnamed minor (there being another town, Leptis magna, more to the east), are now in ruins. [134] 'To their origin;' that is, to their mother country Phoenicia, whence the settlers had come. [135] The transition to Carthage by the conjunction _nam_ presupposes |
|