C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 135 of 256 (52%)
page 135 of 256 (52%)
![]() | ![]() |
|
_Moenibus prohibere_. See Zumpt, S 468.
[148] It would be more in accordance with the ordinary usage to say, _et se et illis_. See Zumpt, S 338. 22. Legati in Africam maturantes veniunt, eo magis, quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat.[149] Quorum Jugurtha accepta oratione respondit: 'Sibi neque majus quiequam neque carius auctoritate senatus esse; ab adolescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artes ab Micipsa, non penuria liberorum, in regnum adoptatum esse. Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suum injuriam minus tolerare: Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri ejus obviam isse; populum Romanum neque recte neque pro bono facturum,[150] si ab jure gentium sese prohibuerit; postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.' Ita utrique[151] digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit. [149] Literally, 'but this report was mild;' that is, it spoke of the battle and siege as if they had been mild or moderate; which was not the case, as Jugurtha carried them on with all his energy. [150] _Pro bono facere_; literally, 'to act in accordance with what is good,' and hence 'to act well,' _bene agere_. [151] _Utrique_ refers to both parties--the Roman ambassadors on the one hand, and Jugurtha on the other. The ambassadors were not allowed to speak with Adherbal. 23. Jugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est, neque propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia circumdat, turres extruit easque praesidiis firmat, praeterea dies |
|