Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 139 of 256 (54%)
[161] By engaging the enemy's troops in different places, and thus
dividing them. This is the meaning of the inseparable particle _dis_
or _di_.

26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia
defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani
inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Jugurthae
tradat, tantum ab eo vitam paciscatur, de ceteris senatui curae fore. At
ille, tametsi omnia potiora fide Jugurthae rebatur,[162] tamen quia penes
eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant
Italici, deditionem facit. Jugurtha in primis Adherbalem excruciatum
necat, deinde omnes puberes Numidas atque negotiatores promiscue, uti
quisque armatis obvius fuerat, interficit.

[162] 'Although he considered everything else to be of more weight than
the faithfulness (promise) of Jugurtha.' The conquest of Cirta, and
the putting to death of Adherbal, belong to the year B. C. 112.

27. Quod postquam Romae cognitum est, et res in senatu agitari coepta,
iidem illi ministri regis interpellando[163] ac saepe gratia, interdum
jurgiis trahendo tempus, atrocitatem facti leniebant. Ac ni G. Memmius,
tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis,
populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Jugurthae
scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus
dilapsa foret: tanta vis gratiae atque pecuniae regis erat. Sed ubi
senatus delicti conscientia populum timet, lege Sempronia[164] provinciae
futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; consules declarati P.
Scipio Nasica, L. Bestia Calpurnius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia
obvenit;[165] deinde exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur;
stipendium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur.
DigitalOcean Referral Badge