C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 144 of 256 (56%)
page 144 of 256 (56%)
![]() | ![]() |
|
31. 'Multa me dehortantur a vobis,[181] Quirites, ni studium rei publicae
omnia superet, opes factionis, vestra patientia, jus nullum, ac maxime, quod innocentiae plus periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis XV.[182] quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia[183] atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem, obnoxiis inimicis,[184] exsurgitis, atque etiamnunc timetis eos, quibus decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit.[185] Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar; verum id frustra an ob rem[186] faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est suomet ipsi more praecipites eant.[187] Occisso Ti. Graccho, quem regnum parare ajebant, in plebem Romanam quaestiones habitae sunt. Post G. Gracchi et M. Fulvi caedem item vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt; utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit.[188] Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maximas divitias esse; tamen haec talia facinora impune suscepisse parum habuere.[189] Itaque postremo leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut poenitet, sed incedunt per ora vestra[190] magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos ostentantes, perinde quasi ea honori non praedae habeant. Servi aera parati injusta imperia dominorum non perferunt; vos, Quirites, imperio nati, aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt hi qui rem publicam oocupavere? Homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi iidemque superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque |
|