C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 145 of 256 (56%)
page 145 of 256 (56%)
![]() | ![]() |
|
inhonesta omnia quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii
quaestiones injustas, plerique caedem in vos fecisse, pro munimento habent.[191] Ita quam quisque pessime fecit, tam maxime[192] tutus est: metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere;[193] quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit.[194] Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quodsi tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica, sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra[195] penes optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris et majestatis constituendae gratia bis per secessionem armati Aventinum occupavere,[196] vos pro libertate, quam ab illis accepistis, non summa ope nitemini?[197] atque eo vehementius, quo majus dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis: Quid igitur censes? Vindicandum in eos,[198] qui hosti prodidere rem publicam? Non manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum quaestionibus[199] et indicio ipsius Jugurthae, qut si dediticius est, profecto jussis vestris obediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximae divitiae, in rem publicam damna atque dedecora pervenerint. Nisi forte[200] nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa quam haec tempora magis placent, quum regna, provinciae, leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere; nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat? Atque ego, tametsi viro flagitiosissimum existimo impune injuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent,[201] parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vobis |
|