C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 151 of 256 (58%)
page 151 of 256 (58%)
![]() | ![]() |
|
see Zumpt, S 398, note 1.
[209] 'He (Jugurtha) would not, indeed, thereby be a safety to his accomplices, but destroy his own hope (of obtaining pardon).' 34. Deinde, ubi Memmius dicundi finem fecit et Jugurtha respondere jussus est, G. Baebius, tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere jubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa, terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat,[210] vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex contione discedit: Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.[211] [210] The words _quae ira fieri amat_ are very surprising, but were regarded by the ancients themselves as a Graecism of Sallust, from whom Quinctilian quotes the words _quae vulgus amat fieri_, which occurred in a work of Sallust that is lost. In both cases, we must construe _ira (vulgus) amat_ with an accusative with the infinitive after it: 'anger likes that this or that should happen.' [211] _Animus augescit_, 'courage grows' or 'increases.' For the plural _animi_, see Zumpt, S 92. 35. Erat ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos; qui, quia in dissensione regum Jugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex Africa abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat,[212] persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit, Jugurthamque ob scelera invidia cum metu urgueat,[213] regnum Numidiae ab senatu petat. Avidus consul belli gerundi moveri quam senescere omnia malebat; ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit, neque Jugurthae in amicis |
|