C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 152 of 256 (59%)
page 152 of 256 (59%)
![]() | ![]() |
|
satis praesidii est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et
timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret, ac maxime[214] occulte, sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata exequitur, et per homines talis negotii artifices itinera egressusque ejus, postremo loca atque tempora cuncta explorat, deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur; illum obtruncat, sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino consule, indicium profitetur.[215] Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide publica venerat. At Jugurtha manifestus[216] tanti sceleris non prius omisit contra verum niti, quam animum advertit,[217] supra gratiam atque pecuniam suam invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat,[218] regno magis quam vadibus consulens, clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus ne reliquos populares metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus[219] eodem profectus est, jussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: 'urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.' [212] We here enter the year B.C. 110. [213] _Urgueat_, 'presses Jugurtha;' that is, he is hindered by the indignation on account of his past crimes, and at the same time by the apprehension with which the Roman people regard him. [214] He would like best that it should be done in secret; but if this should not succeed, he would like it to be done in any way, whatever it might be. Instead of _maxime_, the author might have said _potissimum_. See the same expression chap. 46. |
|