Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 47 of 256 (18%)
imperium atque judicium summum habere; aliter sine populi jussu nulli
earum rerum consuli jus est.

[149] _Exagitatam_ for _agitatam_; but the preposition _ex_ gives to the
word the idea of something brought out of its obscurity to light. The
matter had already been discussed on the ground of certain rumours.
[150] About _decrevit_, with the mere subjunctive, without _ut_, see
Zumpt, S 624.
[151] _Parare_ should properly be _parandi_; but see Zumpt, S 598.

30. Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitavit,
quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat, G. Manlium
arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI. Kalendas Novembres.[152]
Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia[153]
nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia
servile bellum moveri. Igitur senati[154] decreto Q. Marcius Rex
Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi; hi
utrique[155] ad urbem imperatores erant,[156] impediti ne triumpharent
calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos
erat.[157] Sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in
agrum Picenum,[158] hisque permissum, uti pro tempore atque periculo
exercitum compararent. Ad hoc, si quis indicavisset de conjuratione, quae
contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia
centum, [159] libero impunitatem ejus rei et sestertia ducenta; itemque
decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia
distribuerentur pro cujusque opibus,[160] Romae per totam urbem vigiliae
haberentur, iisque minores magistratus[161] praeessent.

[152] That is, 'on the 6th day before the 1st of November,' or on the
27th of October. In such computations with _ante_ and _post_, the
DigitalOcean Referral Badge