Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 46 of 256 (17%)
or _ager Picenus_, was the Roman territory on the Adriatic between
the mouths of the rivers Aesis and Aternus with the capitals of
Ancona and Asculum.

28. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, G. Cornelius eques
Romanus operam suam pollicitus, et cum eo L. Vargunteius senator
constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti
salutatum[147] introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum
confodere. Curius ubi intellegit,[148] quantum periculum consuli
impendeat, propere per Fulviam Ciceroni dolum, qui parabatur, enuntiat.
Ita illi janua prohibiti tantum facinus frustra susceperant. Interea
Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul ac dolore injuriae
novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnia
amiserat, praeterea latrones cujusque generis, quorum in ea regione magna
copia erat, nonnullos ex Sullanis colonis, quibus libido atque luxuria ex
magnis rapinis nihil reliqui fecerant.

[147] _Sicuti salutatum,_ 'as if to offer him his morning salutation,'
for such a morning call before sunrise was a common politeness among
the Romans.
[148] Or according to the common orthography, _intelligit_.

29. Ea quum Ciceroni nuntiarentur, ancipiti malo permotus, quod neque
urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat, neque exercitus
Manlii quantus aut quo consilio foret satis compertum habebat, rem ad
senatum refert, jam antea vulgi rumoribus exagitatam.[149] Itaque, quod
plerumque in atroci negotio solet; senatus decrevit,[150] darent operam
consules, ne quid res publica detrimenti caperet. Ea potestas per senatum
more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare,[151] bellum
gerere, coercere omnibus modis socios atque cives, domi militiaeque
DigitalOcean Referral Badge