C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 63 of 256 (24%)
page 63 of 256 (24%)
![]() | ![]() |
|
simplicity.
[213] The idea expressed by _filius familias_ is 'a son who is not yet independent, who has not yet a household of his own.' [214] _Inter haec_, &c.; that is, _dum haec parantur atque decernuntur_. 44. Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt;[215] ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant jusjurandum, quod signatum ad cives perferant; aliter haud facile eos ad tantum negotium impelli posse. Ceteri nihil suspicantes dant; Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legates ex urbe proficiscitur. Lentulus cum his T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges prins quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent. Ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est: 'Qui[216] sim ex eo, quem ad te misi, cognosces. Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse; consideres, quid tuae rationes postulent; auxilium petas ab omnibus, etiam ab infimis.'[217] Ad hoc mandata verbis dat: 'Quum ab senatu hostis judicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse, quae jusserit; ne cunctetur ipse propius accedere.' [215] _Conveniunt_, with the accusative. See Zumpt, S 387. [216] _Qui_ for _quis_. See Zumpt, S 134, note. [217] He means to say, 'even from the slaves, who, as is now seen, have not been received by Catiline into his army.' 45. His rebus ita actis, constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicero per legates cuncta edoctus,[218] L. Valerio Flacco et G. Pomptinio praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio[219] per insidias Allobrogum comitatus deprehendant; rem omnem aperit, cujus gratia mittebantur, |
|