C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 65 of 256 (25%)
page 65 of 256 (25%)
![]() | ![]() |
|
egressus cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod
praetor erat, ipse manu tenens in senatum[224] perducit; reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet. Eo senatum advocat, magnaque frequentia ejus ordinis, Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem afferre jubet. [223] See Zumpt, S 662. [224] The meeting of the senate was held in the Temple of Concord, close by the Forum. Temples were often used instead of the Curia Hostilia, which was the regular place for the senate to assemble in. Lentulus was taken to the senate by the consul himself; the others were conducted thither by guards, to be brought before the assembly after the business had been opened. 47. Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consilii habuisset, primo fingere alia, dissimulare de conjuratione; post, ubi fide publica dicere jussus est,[225] omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium ascitum nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio, P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea conjuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat; ex libris Sibyllinis[226] regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri;[227] praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesimum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices[228] respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, quum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus, itemque ceteri in liberis custodiis[229] habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo |
|