C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 68 of 256 (26%)
page 68 of 256 (26%)
![]() | ![]() |
|
terrerent, eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum
animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maximis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existimabant, tamen quia in tali tempore[233] tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.[234] Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit, Tarquinii indicium falsum videri, eumque in vinculis retinendum, neque amplius potestatem[235] faciundam, nisi de eo indicaret, cujus consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore, qui aestimarent, indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone immissum ajebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem [236] audivi, tantam illam contumeliam sibi a Cicerone impositam. [230] Such transitions from the historical infinitive to the present or imperfect, and _vice versa_, are not uncommon in Sallust. See chapters 18, 23, 56, 58. [231] _Erant_; according to the style of Cicero, it would be _essent_. See Zumpt, S 565. [232] For _deprehensio Lentuli et aliorum_, which would be more in accordance with the usage of modern languages. [233] _In tali tempore_. See Zumpt, S 475, note. [234] They demanded that the consul should bring forward the matter, as to whether the statement of Tarquinius was to be believed, in order that the votes might be taken upon it. For without a special _relatio_ by the magistrate authorised to make it (commonly the presiding consul, but sometimes also a tribune of the people), no |
|