Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 69 of 256 (26%)
senatus consultum could be made.
[235] _Potestatem_; supply from the context _indicandi_.
[236] _Praedicantem_. See Zumpt, S 636.

49. Sed iisdem temporibus Q. Catulus et C. Piso[237] neque precibus neque
gratia neque pretio Ciceronem impellere potuere, uti per Allobroges aut
alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo graves
inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in judicio pecuniarum repetundarum
propter cujusdam Transpadani supplicium injustum; Catulus ex petitione
pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maximis honoribus usus,
ab adolescentulo Caesare victus[238] discesserat. Res autem opportuna
videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maximis
muneribus[239] grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum
facinus impellere nequeunt, ipsi singulatim circumeundo atque ementiundo,
quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent,[240] magnam illi
invidiam conflaverant, usque adeo, ut nonnulli equites Romani, qui
praesidii causa eum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi
magnitudine seu animi mobilitate[241] impulsi, quo studium suum in rem
publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

[237] These two leaders of the party of the optimates had been consuls,
Catulus in the year B.C. 78, and C. Piso in B.C. 67; and Catulus had
also been censor in B.C. 65. Both were enemies of Caesar, who had
defeated Catulus in his canvas for the office of pontifex maximus,
and had caused a judicial inquiry to be instituted against Piso,
about the manner in which he had conducted the proconsular
administration of Gaul. Caesar was even then considered as the leader
of the popular party, and as an opponent of the senate and its
influence in the constitution.
[238] It was at that time that Caesar, on going from home to the
DigitalOcean Referral Badge