C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 72 of 256 (28%)
page 72 of 256 (28%)
![]() | ![]() |
|
51. 'Omnes homines, patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. Ubi intenderis ingenium, valet; si libido possidet, ea dominatur, animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, P. C., quae reges atque populi ira aut misericordia impulsi male consuluerint;[247] sed ea malo dicere, quae majores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse[248] gessimus, Rhodiorum civitas, magna atque magnifica, quae populi Romani opibus creverat, infida atque adversa nobis fuit; sed postquam bello confecto de Rhodiis consultum est, majores nostri, ne quis divitiarum magis quam injuriae causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, quum saepe Karthaginienses et in pace et per inducias multa nefaria facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere; magis, quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quaerebant. Hoc item vobis providendum est, P. C., ne plus apud vos valeat P. Lentuli et ceterorum scelus quam vestra dignitas; neu magis irae vestrae quam famae consulatis. Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo; sin magnitude sceleris omnium ingenia exuperat, his utendum censeo, quae legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententiam dixerunt, composite atque magnifice casum rei publicae miserati sunt; quae belli saevitia esset, quae victis acciderent, enumeravere; rapi virgines, pueros, divelli liberos a parentum complexu, matres familiarum pati, quae victoribus collibuissent, fana atque domos spoliari, caedem, incendia fieri, postremo armis, cadaveribus, cruore atque luctu omnia compleri. Sed, per deos immortales, quo illa oratio pertinuit? an[249] uti vos infestos conjurationi faceret? Scilicet[250] quem res tanta et tam, atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est; neque cuiquam |
|