C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 73 of 256 (28%)
page 73 of 256 (28%)
![]() | ![]() |
|
mortalium injuriae suae[251] parvae videntur: multi eas gravius aequo
habuere.[252] Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui demissi in obscuro vitam habent,[253] si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama atque fortuna eorum pares sunt: qui magno imperio praediti in excelso aetatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia est; neque studere, neque odisse, sed minime irasci decet; quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. Equidem ego[254] sic existimo, P. C., omnes cruciatus minores quam facinora illorum esse; sed plerique mortales postrema meminere, et in hominibus impiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quae dixerit, studio rei publicae dixisse, neque illum in tanta re gratiam aut inimicitias[255] exercere; eos mores eamque modestiam viri cognovi.[256] Verum sententia ejus mihi non crudelis,--quid enim in tales homines crudele fieri potest?--sed aliena a re publica nostra videtur. Nam profecto aut metus aut injuria te subegit,[257] Silane, consulem designatum, genus poenae novum decernere. De timore supervacaneum est disserere, quum praesertim diligentia clarissimi viri, consulis, tanta praesidia sint in armis. De poena possumus equidem dicere id quod res habet;[258] in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse, eam cuncta mortalium mala dissolvere, ultra neque curae neque gaudio locum esse. Sed, per deos immortales, quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur?[259] An quia lex Porcia[260] vetat? At aliae leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti jubent.[261] An, quia gravius est verberari quam necari? Quid autem acerbum aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est; qui convenit[262] in minore negotio legem timere, quum eam in majore neglexeris? At enim[263] quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit? Tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus |
|