C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 79 of 256 (30%)
page 79 of 256 (30%)
![]() | ![]() |
|
52. Postquam Caesar dicendi finem fecit, ceteri verbo alius alii varie
assentiebantur: at M. Porcius Cato, rogatus sententiam, hujuscemodi orationem habuit: 'Longe mihi alia mens est, P. C., quum res atque pericula nostra considero, et quum sententias nonnullorum mecum ipse reputo.[273] Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere; res autem monet cavere ab illis magis quam, quid in illos statuamus, consultare. Nam cetera maleficia tum persequare, ubi facta sunt; hoc nisi provideris ne accidat, ubi evenit, frustra judicia implores; capta urbe nihil fit reliqui victis. Sed, per deos immortales, vos ego appello, qui semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis,[274] si ista, cujuscunque modi sunt quae amplexamini, retinere, si voluptatibus vestris otium praebere vultis, expergiscimini aliquando et capessite rem publicam.[275] Non agitur de vectigalibus neque de sociorum injuriis: libertas et anima nostra in dubio est. Saepenumero, P. C., multa verba in hoc ordine feci,[276] saepe de luxuria atque avaritia nostrorum civium questus sum, multosque mortales ea causa adversos habeo; qui mihi atque animo meo nullius unquam delicti gratiam fecissem,[277] haud facile alterius libidini male facta condonabam. Sed ea tametsi vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat; opulentia neglegentiam tolerabat.[278] Nunc vero non id agitur, bonisne an malis moribus vivamus, neque quantum aut quam magnificum imperium, populi Romani sit, sed haec cujuscunque modi videntur, nostra an nobiscum una hostium futura sint. Hic mihi quisquam mansuetudinem et misericordiam nominat.[279] Jampridem equidem[280] nos vera vocabula rerum amisimus, quia bona aliena largiri liberalitas, malarum rerum audacia fortitudo vocatur, eo[281] res publica in extremo sita est. Sint sane, quoniam ita se mores habent, liberales ex sociorum fortunis, sint misericordes in furibus aerarii; ne illi sanguinem nostrum largiantur, et[282] dum paucis sceleratis parcunt, bonos omnes perditum eant. Bene et composite G. Caesar paulo ante in hoc |
|