C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 80 of 256 (31%)
page 80 of 256 (31%)
![]() | ![]() |
|
ordine de vita et morte disseruit, credo falsa existimans ea, quae de
inferis memorantur, diverso itinere malos a bonis loca taetra, inculta, foeda atque formidolosa habere. Itaque censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per municipia in custodiis habendos; videlicet timens, ne, si Romae sint, aut a popularibus conjurationis aut a multitudine conducta per vim eripiantur. Quasi vero mali atque scelesti tantummodo in urbe et non[283] per totam Italiam sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendendum opes minores sunt. Quare vanum equidem hoc consilium est, si periculum ex illis metuit; sin in tanto omnium metu solus non timet, eo magis refert[284] me mihi atque vobis timere. Quare quum de P. Lentulo ceterisque statuetis, pro certo habetote,[285] vos simul de exercitu Catilinae et de omnibus conjuratis decernere. Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paululum modo vos languere viderint, jam omnes feroces aderunt.[286] Nolite existimare, majores nostros armis rem publicam ex parva magnam fecisse.[287] Si ita res esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus; quippe sociorum atque civium, praeterea armorum atque equorum major nobis copia quam illis est. Sed alia fuere, quae illos magnos fecere, quae nobis nulla sunt, domi industria, foris justum imperium, animus in consulendo liber, neque delicto neque libidini obnoxius.[288] Pro his nos habemus luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim opulentiam; laudamus divitias, sequimur inertiam; inter bonos et malos discrimen nullum est; omnia virtutis praemia ambitio possidet. Neque mirum: ubi vos separatim sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus, hic[289] pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat in vacuam[290] rem publicam. Sed ego haec omitto. Conjuravere nobilissimi cives patriam incendere,[291] Gallorum gentem infestissimam nomini Romano ad bellum accersunt; dux hostium cum exercitu supra caput est: vos cunctamini etiamnunc, quid intra moenia deprensis hostibus faciatis?[292] Misereamini censeo[293],--deliquere homines adolescentuli per |
|