Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 13 of 185 (07%)
page 13 of 185 (07%)
![]() | ![]() |
|
Volebat tamen civis suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam
imperata Hammonis facere constituit. 7. _A HUMAN SACRIFICE_ Tum rex diem certam dixit et omnia paravit. Ubi ea dies venit, Andromeda ad litus deducta est, et in conspectu omnium ad rupem adligata est. Omnes fatum eius deplorabant, nec lacrimas tenebant. At subito, dum monstrum exspectant, Perseus accurrit; et ubi lacrimas vidit, causam doloris quaerit. Illi rem totam exponunt et puellam demonstrant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis auditur; simul monstrum horribili specie procul conspicitur. Eius conspectus timorem maximum omnibus iniecit. Monstrum magna celeritate ad litus contendit, iamque ad locum appropinquabat ubi puella stabat. 8. _THE RESCUE_ At Perseus ubi haec vidit, gladium suum eduxit, et postquam talaria induit, in aera sublatus est. Tum desuper in monstrum impetum subito fecit, et gladio suo collum eius graviter vulneravit. Monstrum ubi sensit vulnus, fremitum horribilem edidit, et sine mora totum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum litus volat, reditum eius exspectabat. Mare autem interea undique sanguine inficitur. Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen a Perseo ictu graviore vulnerata est. Tum iterum se in undas mersit, neque postea visa est. 9. _THE REWARD OF VALOR_ Perseus postquam ad litus descendit, primum talaria exuit; tum ad rupem venit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salutis deposuerat, |
|