Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 14 of 185 (07%)
et ubi Perseus adiit, terrore paene exanimata erat. Ille vincula statim
solvit, et puellam patri reddidit. Cepheus ob hanc rem maximo gaudio
adfectus est. Meritam gratiam pro tanto beneficio Perseo rettulit;
praeterea Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille libenter hoc
donum accepit et puellam duxit. Paucos annos cum uxore sua in ea regione
habitabat, et in magno honore erat apud omnis Aethiopes. Magnopere tamen
matrem suam rursus videre cupiebat. Tandem igitur cum uxore sua e regno
Cephei discessit.

10. _POLYDECTES IS TURNED TO STONE_

Postquam Perseus ad insulam navem appulit, se ad locum contulit ubi mater
olim habitaverat, sed domum invenit vacuam et omnino desertam. Tris dies
per totam insulam matrem quaerebat; tandem quarto die ad templum Dianae
pervenit. Huc Danae refugerat, quod Polydectem timebat. Perseus ubi haec
cognovit, ira magna commotus est; ad regiam Polydectis sine mora
contendit, et ubi eo venit, statim in atrium inrupit. Polydectes magno
timore adfectus est et fugere volebat. Dum tamen ille fugit, Perseus
caput Medusae monstravit; ille autem simul atque hoc vidit, in saxum
versus est.

II. _THE ORACLE FULFILLED_

Post haec Perseus cum uxore sua ad urbem Acrisi rediit. Ille autem ubi
Perseum vidit, magno terrore adfectus est; nam propter oraculum istud
nepotem suum adhuc timebat. In Thessaliam igitur ad urbem Larisam statim
refugit, frustra tamen; neque enim fatum suum vitavit. Post paucos annos
rex Larisae ludos magnos fecit; nuntios in omnis partis dimiserat et diem
edixerat. Multi ex omnibus urbibus Graeciae ad ludos convenerunt. Ipse
Perseus inter alios certamen discorum iniit. At dum discum conicit, avum
DigitalOcean Referral Badge