Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 16 of 185 (08%)
page 16 of 185 (08%)
![]() | ![]() |
|
12. _THE HATRED OF JUNO_
Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hic omnium hominum validissimus fuisse dicitur. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat et Herculem adhuc infantem necare voluit. Misit igitur duas serpentis saevissimas; hae media nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, ubi Hercules cum fratre suo dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabant. Serpentes iam appropinquaverant et scutum movebant; itaque pueri e somno excitati sunt. 13. _HERCULES AND THE SERPENTS_ Iphicles, frater Herculis, magna voce exclamavit; sed Hercules ipse, fortissimus puer, haudquaquam territus est. Parvis manibus serpentis statim prehendit, et colla earum magna vi compressit. Tali modo serpentes a puero interfectae sunt. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audiverat, et maritum suum e somno excitaverat. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros properabat, sed ubi ad locum venit, rem miram vidit, Hercules enim ridebat et serpentis mortuas monstrabat. 14. _THE MUSIC-LESSON_ Hercules a puero corpus suum diligenter exercebat; magnam partem diei in palaestra consumebat; didicit etiam arcum intendere et tela conicere. His exercitationibus vires eius confirmatae sunt. In musica etiam a Lino centauro erudiebatur (centauri autem equi erant sed caput hominis habebant); huic tamen arti minus diligenter studebat. Hic Linus Herculem olim obiurgabat, quod non studiosus erat; tum puer iratus citharam subito rapuit, et omnibus viribus caput magistri infelicis percussit. Ille ictu prostratus est, et paulo post e vita excessit, neque quisquam postea id |
|