Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 17 of 185 (09%)
officium suscipere voluit.

15. _HERCULES ESCAPES SACRIFICE_

De Hercule haec etiam inter alia narrantur. Olim dum iter facit, in finis
Aegyptiorum venit. Ibi rex quidam, nomine Busiris, illo tempore regnabat;
hic autem vir crudelissimus homines immolare consueverat. Herculem igitur
corripuit et in vincula coniecit. Tum nuntios dimisit et diem sacrificio
edixit. Mox ea dies appetebat, et omnia rite parata sunt. Manus Herculis
catenis ferreis vinctae sunt, et mola salsa in caput eius inspersa est.
Mos enim erat apud antiquos salem et far capitibus victimarum imponere.
Iam victima ad aram stabat; iam sacerdos cultrum sumpserat. Subito tamen
Hercules magno conatu vincula perrupit; tum ictu sacerdotem prostravit;
altero regem ipsum occidit.

16. _A CRUEL DEED_

Hercules iam adulescens Thebis habitabat. Rex Thebarum, vir ignavus,
Creon appellabatur. Minyae, gens bellicosissima, Thebanis finitimi erant.
Legati autem a Minyis ad Thebanos quotannis mittebantur; hi Thebas
veniebant et centum boves postulabant. Thebani enim olim a Minyis
superati erant; tributa igitur regi Minyarum quotannis pendebant. At
Hercules civis suos hoc stipendio liberare constituit; legatos igitur
comprehendit, atque auris eorum abscidit. Legati autem apud omnis gentis
sancti habentur.

17. _THE DEFEAT OF THE MINYAE_

Erginus, rex Minyarum, ob haec vehementer iratus statim cum omnibus
copiis in finis Thebanorum contendit. Creon adventum eius per
DigitalOcean Referral Badge