Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 21 of 185 (11%)
page 21 of 185 (11%)
![]() | ![]() |
|
aprum e fossa extraxit. Ille etsi fortiter repugnabat, nullo modo se
liberare potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vivus relatus est. 25. _HERCULES AT THE CENTAUR'S CAVE_ De quarto labore, quem supra narravimus, haec etiam traduntur. Hercules dum iter in Arcadiam facit, ad eam regionem venit quam centauri incolebant. Cum nox iam appeteret, ad speluncam devertit in qua centaurus quidam, nomine Pholus, habitabat. Ille Herculem benigne excepit et cenam paravit. At Hercules postquam cenavit, vinum a Pholo postulavit. Erat autem in spelunca magna amphora vino optimo repleta, quam centauri ibi deposuerant. Pholus igitur hoc vinum dare nolebat, quod reliquos centauros timebat; nullum tamen vinum praeter hoc in spelunca habebat. "Hoc vinum," inquit, "mihi commissum est. Si igitur hoc dabo, centauri me interficient." Hercules tamen eum inrisit, et ipse poculum vini de amphora hausit. 26. _THE FIGHT WITH THE CENTAURS_ Simul atque amphora aperta est, odor iucundissimus undique diffusus est; vinum enim suavissimum erat. Centauri notum odorem senserunt et omnes ad locum convenerunt. Ubi ad speluncam pervenerunt, magnopere irati erant quod Herculem bibentem viderunt. Tum arma rapuerunt et Pholum interficere volebant. Hercules tamen in aditu speluncae constitit et impetum eorum fortissime sustinebat. Faces ardentis in eos coniecit; multos etiam sagittis suis vulneravit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae olim imbutae erant. Omnes igitur quos ille sagittis vulneraverat veneno statim |
|