Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 22 of 185 (11%)
absumpti sunt; reliqui autem ubi hoc viderunt, terga verterunt et fuga
salutem petierunt.

27. _THE FATE OF PHOLUS_

Postquam reliqui fugerunt, Pholus ex spelunca egressus est, et corpora
spectabat eorum qui sagittis interfecti erant. Magnopere autem miratus
est quod tam levi vulnere exanimati erant, et causam eius rei quaerebat.
Adiit igitur locum ubi cadaver cuiusdam centauri iacebat, et sagittam e
vulnere traxit. Haec tamen sive casu sive consilio deorum e manibus eius
lapsa est, et pedem leviter vulneravit. Ille extemplo dolorem gravem per
omnia membra sensit, et post breve tempus vi veneni exanimatus est. Mox
Hercules, qui reliquos centauros secutus erat, ad speluncam rediit, et
magno cum dolore Pholum mortuum vidit. Multis cum lacrimis corpus amici
ad sepulturam dedit; tum, postquam alterum poculum vini exhausit, somno
se dedit.

28. _FIFTH LABOR: THE AUGEAN STABLES_

Deinde Eurystheus Herculi hunc laborem graviorem imposuit. Augeas quidam,
qui illo tempore regnum in Elide obtinebat, tria milia boum habebat. Hi
in stabulo ingentis magnitudinis includebantur. Stabulum autem inluvie ac
squalore erat obsitum, neque enim ad hoc tempus umquam purgatum erat. Hoc
Hercules intra spatium unius diei purgare iussus est. Ille, etsi res erat
multae operae, negotium suscepit. Primum magno labore fossam duodeviginti
pedum duxit, per quam fluminis aquam de montibus ad murum stabuli
perduxit. Tum postquam murum perrupit, aquam in stabulum immisit et tali
modo contra opinionem omnium opus confecit.

29. _SIXTH LABOR: THE STYMPHALIAN BIRDS_
DigitalOcean Referral Badge