Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 23 of 185 (12%)

Post paucos dies Hercules ad oppidum Stymphalum iter fecit; imperaverat
enim ei Eurystheus ut avis Stymphalides necaret. Hae aves rostra aenea
habebant et carne hominum vescebantur. Ille postquam ad locum pervenit,
lacum vidit; in hoc autem lacu, qui non procul erat ab oppido, aves
habitabant. Nulla tamen dabatur appropinquandi facultas; lacus enim non
ex aqua sed e limo constitit. Hercules igitur neque pedibus neque lintre
progredi potuit.

Ille cum magnam partem diei frustra consumpsisset, hoc conatu destitit et
ad Volcanum se contulit, ut auxilium ab eo peteret. Volcanus (qui ab
fabris maxime colebatur) crepundia quae ipse ex aere fabricatus erat
Herculi dedit. His Hercules tam acrem crepitum fecit ut aves perterritae
avolarent. Ille autem, dum avolant, magnum numerum earum sagittis
transfixit.

30. _SEVENTH LABOR: THE CRETAN BULL_

Tum Eurystheus Herculi imperavit ut taurum quendam ferocissimum ex insula
Creta vivum referret. Ille igitur navem conscendit, et cum ventus idoneus
esset, statim solvit. Cum tamen insulae iam appropinquaret, tanta
tempestas subito coorta est ut navis cursum tenere non posset. Tantus
autem timor animos nautarum occupavit ut paene omnem spem salutis
deponerent. Hercules tamen, etsi navigandi imperitus erat, haudquaquam
territus est.

Post breve tempus summa tranquillitas consecuta est, et nautae, qui se ex
timore iam receperant, navem incolumem ad terram appulerunt. Hercules e
navi egressus est, et cum ad regem Cretae venisset, causam veniendi
docuit. Deinde, postquam omnia parata sunt, ad eam regionem contendit
DigitalOcean Referral Badge