Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 24 of 185 (12%)
quam taurus vastabat. Mox taurum vidit, et quamquam res erat magni
periculi, cornua eius prehendit. Tum, cum ingenti labore monstrum ad
navem traxisset, cum praeda in Graeciam rediit.

31. _EIGHTH LABOR: THE MAN-EATING HORSES OF DIOMEDE_

Postquam ex insula Creta rediit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus
est, ut equos Diomedis reduceret. Hi equi carne hominum vescebantur;
Diomedes autem, vir crudelissimus, illis obiciebat peregrinos omnis qui
in eam regionem venerant. Hercules igitur magna celeritate in Thraciam
contendit et ab Diomede postulavit ut equi sibi traderentur. Cum tamen
ille hoc facere nollet, Hercules ira commotus regem interfecit et cadaver
eius equis obici iussit.

Ita mira rerum commutatio facta est; is enim qui antea multos cum
cruciatu necaverat ipse eodem supplicio necatus est. Cum haec nuntiata
essent, omnes qui eam regionem incolebant maxima laetitia adfecti sunt et
Herculi meritam gratiam referebant. Non modo maximis honoribus et
praemiis eum decoraverunt sed orabant etiam ut regnum ipse susciperet.
Ille tamen hoc facere nolebat, et cum ad mare rediisset, navem occupavit.
Ubi omnia ad navigandum parata sunt, equos in navi conlocavit; deinde,
cum idoneam tempestatem nactus esset, sine mora e portu solvit, et paulo
post equos in litus Argolicum exposuit.

32. _NINTH LABOR: THE GIRDLE OF HIPPOLYTE_

Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam
scientiam rei militaris habebant, et tantam virtutem adhibebant ut cum
viris proelium committere auderent. Hippolyte, Amazonum regina, balteum
habuit celeberrimum quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eurysthei filia,
DigitalOcean Referral Badge