Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 25 of 185 (13%)
famam de hoc balteo acceperat et eum possidere vehementer cupiebat.
Eurystheus igitur Herculi mandavit ut copias cogeret et bellum Amazonibus
inferret. Ille nuntios in omnis partis dimisit, et cum magna multitudo
convenisset, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant.

33. _THE GIRDLE IS REFUSED_

His viris Hercules persuasit, postquam causam itineris exposuit, ut secum
iter facerent. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit, et cum
ventus idoneus esset, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis
appulit. Postquam in finis Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit,
qui causam veniendi doceret et balteum posceret. Ipsa Hippolyte balteum
tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; reliquae tamen
Amazones ei persuaserunt ut negaret. At Hercules, cum haec nuntiata
essent, belli fortunam temptare constituit.

Proximo igitur die cum copias eduxisset, locum idoneum delegit et hostis
ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et
non magno intervallo ab Hercule aciem instruxerunt.

34. _THE BATTLE_

Palus erat non magna inter duo exercitus; neutri tamen initium transeundi
facere volebant. Tandem Hercules signum dedit, et ubi paludem transiit,
proelium commisit.

Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt, et contra opinionem
omnium tantam virtutem praestiterunt ut multos eorum occiderint, multos
etiam in fugam coniecerint. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur
nec magnam virtutem praestabant. Hercules autem cum haec videret, de suis
DigitalOcean Referral Badge