Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 26 of 185 (14%)
fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus est ut
pristinae virtutis memoriam retinerent neu tantum dedecus admitterent,
hostiumque impetum fortiter sustinerent; quibus verbis animos omnium ita
erexit ut multi etiam qui vulneribus confecti essent proelium sine mora
redintegrarent.

35. _THE DEFEAT OF THE AMAZONS_

Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen ad solis occasum tanta
commutatio rerum facta est ut mulieres terga verterent et fuga salutem
peterent. Multae autem vulneribus defessae dum fugiunt captae sunt, in
quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules summam clementiam praestitit, et
postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit. Tum vero
socios ad mare reduxit, et quod non multum aestatis supererat, in
Graeciam proficisci maturavit. Navem igitur conscendit, et tempestatem
idoneam nactus statim solvit; antequam tamen in Graeciam pervenit, ad
urbem Troiam navem appellere constituit, frumentum enim quod secum
habebat iam deficere coeperat.

36. _LAOMEDON AND THE SEA-MONSTER_

Laomedon quidam illo tempore regnum Troiae obtinebat. Ad hunc Neptunus et
Apollo anno superiore venerant, et cum Troia nondum moenia haberet, ad
hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen horum auxilio moenia
confecta sunt, nolebat Laomedon praemium quod proposuerat persolvere.

Neptunus igitur et Apollo ob hanc causam irati monstrum quoddam miserunt
specie horribili, quod cottidie e mari veniebat et homines pecudesque
vorabat. Troiani autem timore perterriti in urbe continebantur, et pecora
omnia ex agris intra muros compulerant. Laomedon his rebus commotus
DigitalOcean Referral Badge