Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 27 of 185 (14%)
page 27 of 185 (14%)
![]() | ![]() |
|
oraculum consuluit, ac deus ei praecepit ut filiam Hesionem monstro
obiceret. 37. _THE RESCUE OF HESIONE_ Laomedon, cum hoc responsum renuntiatum esset, magnum dolorem percepit; sed tamen, ut civis suos tanto periculo liberaret, oraculo parere constituit et diem sacrificio dixit. Sed sive casu sive consilio deorum Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quo puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit. Hercules e navi egressus de rebus quae gerebantur certior factus est; tum ira commotus ad regem se contulit et auxilium suum obtulit. Cum rex libenter ei concessisset ut, si posset, puellam liberaret, Hercules monstrum interfecit; et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit. Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit. 38. _TENTH LABOR: THE OXEN OF GERYON_ Tum vero missus est Hercules ad insulam Erythiam, ut boves Geryonis arcesseret. Res erat summae difficultatis, quod boves a quodam Eurytione et a cane bicipite custodiebantur. Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; tria enim corpora inter se coniuncta habebat. Hercules tamen etsi intellegebat quantum periculum esset, negotium suscepit; ac postquam per multas terras iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est. Ibi in utroque litore freti quod Europam a Libya dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellabantur. 39. _THE GOLDEN SHIP_ |
|