Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 28 of 185 (15%)
page 28 of 185 (15%)
![]() | ![]() |
|
Dum hic moratur, Hercules magnum incommodum ex calore solis accipiebat;
tandem igitur ira commotus arcum suum intendit et solem sagittis petiit. Sol tamen audaciam viri tantum admiratus est ut lintrem auream ei dederit. Hercules hoc donum libentissime accepit, nullam enim navem in his regionibus invenire potuerat. Tum lintrem deduxit, et ventum nactus idoneum post breve tempus ad insulam pervenit. Ubi ex incolis cognovit quo in loco boves essent, in eam partem statim profectus est et a rege Geryone postulavit ut boves sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules et regem ipsum et Eurytionem, qui erat ingenti magnitudine corporis, interfecit. 40. _A MIRACULOUS HAIL-STORM_ Tum Hercules boves per Hispaniam et Liguriam compellere constituit; postquam igitur omnia parata sunt, boves ex insula ad continentem transportavit. Ligures autem, gens bellicosissima, dum ille per finis eorum iter facit, magnas copias coegerunt atque eum longius progredi prohibebant. Hercules magnam difficultatem habebat, barbari enim in locis superioribus constiterant et saxa telaque in eum coniciebant. Ille quidem paene omnem spem salutis deposuerat, sed tempore opportunissimo Iuppiter imbrem lapidum ingentium e caelo demisit. Hi tanta vi ceciderunt ut magnum numerum Ligurum occiderint; ipse tamen Hercules (ut in talibus rebus accidere consuevit) nihil incommodi cepit. 41. _THE PASSAGE OF THE ALPS_ Postquam Ligures hoc modo superati sunt, Hercules quam celerrime progressus est et post paucos dies ad Alpis pervenit. Necesse erat has transire, ut in Italiam boves ageret; res tamen summae erat difficultatis. Hi enim montes, qui ulteriorem a citeriore Gallia |
|