Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 29 of 185 (15%)
page 29 of 185 (15%)
![]() | ![]() |
|
dividunt, nive perenni sunt tecti; quam ob causam neque frumentum neque
pabulum in his regionibus inveniri potest. Hercules igitur antequam ascendere coepit, magnam copiam frumenti et pabuli comparavit et hoc commeatu boves oneravit. Postquam in his rebus tris dies consumpserat, quarto die profectus est, et contra omnium opinionem boves incolumis in Italiam traduxit. 42. _CACUS STEALS THE OXEN_ Brevi tempore ad flumen Tiberim venit. Tum tamen nulla erat urbs in eo loco, Roma enim nondum condita erat. Hercules itinere fessus constituit ibi paucos dies morari, ut se ex laboribus recrearet. Haud procul a valle ubi boves pascebantur spelunca erat, in qua Cacus, horribile monstrum, tum habitabat. Hic speciem terribilem praebebat, non modo quod ingenti magnitudine corporis erat, sed quod ignem ex ore exspirabat. Cacus autem de adventu Herculis famam acceperat; noctu igitur venit, et dum Hercules dormit, quattuor pulcherrimorum boum abripuit. Hos caudis in speluncam traxit, ne Hercules e vestigiis cognoscere posset quo in loco celati essent. 43. _HERCULES DISCOVERS THE THEFT_ Postero die simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit et boves amissos omnibus locis quaerebat. Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est. Tandem cum magnam partem diei frustra consumpsisset, cum reliquis bobus progredi constituit. At dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit. Subito ii qui in spelunca inclusi erant mugitum reddiderunt, et hoc modo Herculem certiorem fecerunt quo in loco celati essent. Ille vehementer iratus ad |
|