Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 30 of 185 (16%)
page 30 of 185 (16%)
![]() | ![]() |
|
speluncam quam celerrime se contulit, ut praedam reciperet. At Cacus
saxum ingens ita deiecerat ut aditus speluncae omnino obstrueretur. 44. _HERCULES AND CACUS_ Hercules cum nullum alium introitum reperire posset, hoc saxum amovere conatus est, sed propter eius magnitudinem res erat difficillima. Diu frustra laborabat neque quicquam efficere poterat; tandem tamen magno conatu saxum amovit et speluncam patefecit. Ibi amissos boves magno cum gaudio conspexit; sed Cacum ipsum vix cernere potuit, quod spelunca repleta erat fumo quem ille more suo evomebat. Hercules inusitata specie turbatus breve tempus haesitabat; mox tamen in speluncam inrupit et collum monstri bracchiis complexus est. Ille etsi multum repugnavit, nullo modo se liberare potuit, et cum nulla facultas respirandi daretur, mox exanimatus est. 45. _ELEVENTH LABOR: THE GOLDEN APPLES OF THE HESPERIDES_ Eurystheus postquam boves Geryonis accepit, laborem undecimum Herculi imposuit, graviorem quam quos supra narravimus. Mandavit enim ei ut aurea poma ex horto Hesperidum auferret. Hesperides autem nymphae erant quaedam forma praestantissima, quae in terra longinqua habitabant, et quibus aurea quaedam poma a Iunone commissa erant. Multi homines auri cupiditate inducti haec poma auferre iam antea conati erant. Res tamen difficillima erat, namque hortus in quo poma erant muro ingenti undique circumdatus erat; praeterea draco quidam cui centum erant capita portam horti diligenter custodiebat. Opus igitur quod Eurystheus Herculi imperaverat erat summae difficultatis, non modo ob causas quas memoravimus, sed etiam quod Hercules omnino ignorabat quo in loco hortus ille situs esset. |
|