Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 31 of 185 (16%)

46. _HERCULES ASKS AID OF ATLAS_

Hercules quamquam quietem vehementer cupiebat, tamen Eurystheo parere
constituit, et simul ac iussa eius accepit, proficisci maturavit. A
multis mercatoribus quaesiverat quo in loco Hesperides habitarent, nihil
tamen certum reperire potuerat. Frustra per multas terras iter fecit et
multa pericula subiit; tandem, cum in his itineribus totum annum
consumpsisset, ad extremam partem orbis terrarum, quae proxima est
Oceano, pervenit. Hic stabat vir quidam, nomine Atlas, ingenti
magnitudine corporis, qui caelum (ita traditum est) umeris suis sustinebat,
ne in terram decideret. Hercules tantas viris magnopere miratus statim in
conloquium cum Atlante venit, et cum causam itineris docuisset, auxilium
ab eo petiit.

47. _HERCULES BEARS UP THE HEAVENS_

Atlas autem Herculi maxime prodesse potuit; ille enim cum ipse esset
pater Hesperidum, certo scivit quo in loco esset hortus. Postquam igitur
audivit quam ob causam Hercules venisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ibo
et filiabus meis persuadebo ut poma sua sponte tradant." Hercules cum
haec audiret, magnopere gavisus est; vim enim adhibere noluit, si res
aliter fieri posset. Constituit igitur oblatum auxilium accipere. Atlas
tamen postulavit ut, dum ipse abesset, Hercules caelum umeris sustineret.
Hoc autem negotium Hercules libenter suscepit, et quamquam res erat summi
laboris, totum pondus caeli continuos compluris dies solus sustinebat.

48. _THE RETURN OF ATLAS_

Atlas interea abierat et ad hortum Hesperidum, qui pauca milia passuum
DigitalOcean Referral Badge