Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 32 of 185 (17%)
aberat, se quam celerrime contulerat. Eo cum venisset, causam veniendi
exposuit et filias suas vehementer hortatus est ut poma traderent. Illae
diu haerebant; nolebant enim hoc facere, quod ab ipsa Iunone (ita ut ante
dictum est) hoc munus accepissent. Atlas tamen aliquando iis persuasit ut
sibi parerent, et poma ad Herculem rettulit. Hercules interea cum pluris
dies exspectavisset neque ullam famam de reditu Atlantis accepisset, hac
mora graviter commotus est. Tandem quinto die Atlantem vidit redeuntem,
et mox magno cum gaudio poma accepit; tum, postquam gratias pro tanto
beneficio egit, ad Graeciam proficisci maturavit.

49. _TWELFTH LABOR: CERBERUS THE THREE-HEADED DOG_

Postquam aurea poma ad Eurystheum relata sunt, unus modo relinquebatur e
duodecim laboribus quos Pythia Herculi praeceperat. Eurystheus autem cum
Herculem magnopere timeret, eum in aliquem locum mittere volebat unde
numquam redire posset. Negotium igitur ei dedit ut canem Cerberum ex Orco
in lucem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nemo enim umquam
ex Orco redierat. Praeterea Cerberus iste monstrum erat horribili specie,
cui tria erant capita serpentibus saevis cincta. Antequam tamen de hoc
labore narramus, non alienum videtur, quoniam de Orco mentionem fecimus,
pauca de ea regione proponere.

50. _CHARON'S FERRY_

De Orco, qui idem Hades appellabatur, haec traduntur. Ut quisque de vita
decesserat, manes eius ad Orcum, sedem mortuorum, a deo Mercurio
deducebantur. Huius regionis, quae sub terra fuisse dicitur, rex erat
Pluto, cui uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris filia. Manes igitur a
Mercurio deducti primum ad ripam veniebant Stygis fluminis, quo regnum
Plutonis continetur. Hoc transire necesse erat antequam in Orcum venire
DigitalOcean Referral Badge