Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 33 of 185 (17%)
page 33 of 185 (17%)
![]() | ![]() |
|
possent. Cum tamen in hoc flumine nullus pons factus esset, manes
transvehebantur a Charonte quodam, qui cum parva scapha ad ripam exspectabat. Charon pro hoc officio mercedem postulabat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, transvehere volebat. Quam ob causam mos erat apud antiquos nummum in ore mortui ponere eo consilio, ut cum ad Stygem venisset, pretium traiectus solvere posset. Ii autem qui post mortem in terra non sepulti erant Stygem transire non potuerunt, sed in ripa per centum annos errare coacti sunt; tum demum Orcum intrare licuit. 51. _THE REALM OF PLUTO_ Ut autem manes Stygem hoc modo transierant, ad alterum veniebant flumen, quod Lethe appellabatur. Ex hoc flumine aquam bibere cogebantur; quod cum fecissent, res omnis in vita gestas e memoria deponebant. Denique ad sedem ipsius Plutonis veniebant, cuius introitus a cane Cerbero custodiebatur. Ibi Pluto nigro vestitu indutus cum uxore Proserpina in solio sedebat. Stabant etiam non procul ab eo loco tria alia solia, in quibus sedebant Minos, Rhadamanthus, Aeacusque, iudices apud inferos. Hi mortuis ius dicebant et praemia poenasque constituebant. Boni enim in Campos Elysios, sedem beatorum, veniebant; improbi autem in Tartarum mittebantur ac multis et variis suppliciis ibi excruciabantur. 52. _HERCULES CROSSES THE STYX_ Hercules postquam imperia Eurysthei accepit, in Laconiam ad Taenarum statim se contulit; ibi enim spelunca erat ingenti magnitudine, per quam, ut tradebatur, homines ad Orcum descendebant. Eo cum venisset, ex incolis quaesivit quo in loco spelunca illa sita esset; quod cum cognovisset, sine mora descendere constituit. Nec tamen solus hoc iter faciebat, Mercurius enim et Minerva se ei socios adiunxerant. Ubi ad ripam Stygis |
|