Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 34 of 185 (18%)
page 34 of 185 (18%)
![]() | ![]() |
|
venit, Hercules scapham Charontis conscendit, ut ad ulteriorem ripam
transiret. Cum tamen Hercules vir esset ingenti magnitudine corporis, Charon solvere nolebat; magnopere enim verebatur ne scapha sua tanto pondere onerata in medio flumine mergeretur. Tandem tamen minis Herculis territus Charon scapham solvit, et eum incolumem ad ulteriorem ripam perduxit. 53. _THE LAST LABOR IS ACCOMPLISHED_ Postquam flumen Stygem hoc modo transiit, Hercules in sedem ipsius Plutonis venit; et postquam causam veniendi docuit, ab eo petivit ut Cerberum auferre sibi liceret. Pluto, qui de Hercule famam acceperat, eum benigne excepit, et facultatem quam ille petebat libenter dedit. Postulavit tamen ut Hercules ipse, cum imperata Eurysthei fecisset, Cerberum in Orcum rursus reduceret. Hercules hoc pollicitus est, et Cerberum, quem non sine magno periculo manibus prehenderat, summo cum labore ex Orco in lucem et ad urbem Eurysthei traxit. Eo cum venisset, tantus timor animum Eurysthei occupavit ut ex atrio statim refugerit; cum autem paulum se ex timore recepisset, multis cum lacrimis obsecravit Herculem ut monstrum sine mora in Orcum reduceret. Sic contra omnium opinionem duodecim illi labores quos Pythia praeceperat intra duodecim annos confecti sunt; quae cum ita essent, Hercules servitute tandem liberatus magno cum gaudio Thebas rediit. 54. _THE CENTAUR NESSUS_ Postea Hercules multa alia praeclara perfecit, quae nunc perscribere longum est. Tandem iam aetate provectus Deianiram, Oenei filiam, in matrimonium duxit; post tamen tris annos accidit ut puerum quendam, cui nomen erat Eunomus, casu occiderit. Cum autem mos esset ut si quis |
|