Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 35 of 185 (18%)
hominem casu occidisset, in exsilium iret, Hercules cum uxore sua e
finibus eius civitatis exire maturavit. Dum tamen iter faciunt, ad flumen
quoddam pervenerunt in quo nullus pons erat; et dum quaerunt quonam modo
flumen transeant, accurrit centaurus Nessus, qui viatoribus auxilium
obtulit. Hercules igitur uxorem suam in tergum Nessi imposuit; tum ipse
flumen tranavit. Nessus autem paulum in aquam progressus ad ripam subito
revertebatur et Deianiram auferre conabatur. Quod cum animadvertisset
Hercules, ira graviter commotus arcum intendit et pectus Nessi sagitta
transfixit.

55. _THE POISONED ROBE_

Nessus igitur sagitta Herculis transfixus moriens humi iacebat; at ne
occasionem sui ulciscendi dimitteret, ita locutus est: "Tu, Deianira,
verba morientis audi. Si amorem mariti tui conservare vis, hunc sanguinem
qui nunc e pectore meo effunditur sume ac repone; tum, si umquam in
suspicionem tibi venerit, vestem mariti hoc sanguine inficies." Haec
locutus Nessus animam efflavit; Deianira autem nihil mali suspicata
imperata fecit. Paulo post Hercules bellum contra Eurytum, regem
Oechaliae, suscepit; et cum regem ipsum cum filiis interfecisset, Iolen
eius filiam captivam secum reduxit. Antequam tamen domum venit, navem ad
Cenaeum promunturium appulit, et in terram egressus aram constituit, ut
Iovi sacrificaret. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum
misit, qui vestem albam referret; mos enim erat apud antiquos, dum
sacrificia facerent, albam vestem gerere. At Deianira verita ne Hercules
amorem erga Iolen haberet, vestem priusquam Lichae dedit, sanguine Nessi
infecit.

[Illustration: HERCULES, NESSUS, AND DEJANIRA]

DigitalOcean Referral Badge