Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 38 of 185 (20%)
page 38 of 185 (20%)
![]() | ![]() |
|
consuleret. Ille igitur quam celerrime Delphos se contulit et quam ob
causam venisset demonstravit. Respondit oraculum nullum esse in praesentia periculum; monuit tamen Peliam ut si quis unum calceum gerens veniret, eum caveret. Post paucis annis accidit ut Pelias magnum sacrificium facturus esset; nuntios in omnis partis dimiserat et certam diem conveniendi dixerat. Die constituta magnus hominum numerus undique ex agris convenit; in his autem venit etiam Iason, qui a pueritia apud centaurum quendam habitaverat. Dum tamen iter facit, unum e calceis in transeundo nescio quo flumine amisit. 59. _THE GOLDEN FLEECE_ Iason igitur cum calceum amissum nullo modo recipere posset, uno pede nudo in regiam pervenit. Quem cum Pelias vidisset, subito timore adfectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset. Hoc igitur consilium iniit. Rex erat quidam Aeetes, qui regnum Colchidis illo tempore obtinebat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus olim ibi reliquerat. Constituit igitur Pelias Iasoni negotium dare ut hoc vellere potiretur; cum enim res esset magni periculi, eum in itinere periturum esse sperabat. Iasonem igitur ad se arcessivit, et eum cohortatus quid fieri vellet docuit. Ille etsi intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit. 60. _THE BUILDING OF THE GOOD SHIP ARGO_ Cum tamen Colchis multorum dierum iter ab eo loco abesset, solus Iason proficisci noluit. Dimisit igitur nuntios in omnis partis, qui causam itineris docerent et diem certam conveniendi dicerent. Interea, postquam omnia quae sunt usui ad armandas navis comportari iussit, negotium dedit Argo cuidam, qui summam scientiam nauticarum rerum habebat, ut navem |
|