Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 39 of 185 (21%)
page 39 of 185 (21%)
![]() | ![]() |
|
aedificaret. In his rebus circiter decem dies consumpti sunt; Argus enim,
qui operi praeerat, tantam diligentiam adhibebat ut ne nocturnum quidem tempus ad laborem intermitteret. Ad multitudinem hominum transportandam navis paulo erat latior quam quibus in nostro mari uti consuevimus, et ad vim tempestatum perferendam tota e robore facta est. 61. _THE ANCHOR IS WEIGHED_ Interea is dies appetebat quem Iason per nuntios edixerat, et ex omnibus regionibus Graeciae multi, quos aut rei novitas aut spes gloriae movebat, undique conveniebant. Traditum est autem in hoc numero fuisse Herculem, de quo supra multa perscripsimus, Orpheum, citharoedum praeclarissimum, Theseum, Castorem, multosque alios quorum nomina sunt notissima. Ex his Iason quos arbitratus est ad omnia pericula subeunda paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit et socios sibi adiunxit; tum paucos dies commoratus, ut ad omnis casus subsidia compararet, navem deduxit, et tempestatem ad navigandum idoneam nactus magno cum plausu omnium solvit. 62. _A FATAL MISTAKE_ Haud multo post Argonautae (ita enim appellabantur qui in ista navi vehebantur) insulam quandam, nomine Cyzicum, attigerunt; et e navi egressi a rege illius regionis hospitio excepti sunt. Paucas horas ibi commorati ad solis occasum rursus solverunt; sed postquam pauca milia passuum progressi sunt, tanta tempestas subito coorta est ut cursum tenere non possent, et in eandem partem insulae unde nuper profecti erant magno cum periculo deicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscura, Argonautas non agnoscebant, et navem inimicam venisse arbitrati arma rapuerunt et eos egredi prohibebant. Acriter in litore pugnatum est, et rex ipse, qui cum aliis decucurrerat, ab Argonautis occisus est. Mox |
|