Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 40 of 185 (21%)
tamen, cum iam dilucesceret, senserunt incolae se errare et arma
abiecerunt; Argonautae autem cum regem occisum esse viderent, magnum
dolorem perceperunt.

63. _THE LOSS OF HYLAS_

Postridie eius diei Iason tempestatem satis idoneam esse arbitratus
(summa enim tranquillitas iam consecuta erat), ancoras sustulit, et pauca
milia passuum progressus ante noctem Mysiam attigit. Ibi paucas horas in
ancoris exspectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum
haberent iam deficere, quam ob causam quidam ex Argonautis in terram
egressi aquam quaerebant. Horum in numero erat Hylas quidam, puer forma
praestantissima. Qui dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat.
Nymphae autem quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, ei persuadere
conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse,
puerum vi abstulerunt.

Comites eius postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore adfecti
diu frustra quaerebant. Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri
longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse
cognoverunt.

64. _DIFFICULT DINING_

Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et postquam ad oppidum
Salmydessum navem appulerunt, in terram egressi sunt. Ibi cum ab incolis
quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt
Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et
diro quodam supplicio adfici, quod olim se crudelissimum in filios suos
praebuisset. Cuius supplici hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra
DigitalOcean Referral Badge