Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 41 of 185 (22%)
quaedam specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum
habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam
molestiam adferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum
appositum statim auferebant. Quo factum est ut haud multum abesset quin
Phineus fame moreretur.

65. _THE DELIVERANCE OF PHINEUS_

Res igitur male se habebat cum Argonautae navem appulerunt. Phineus autem
simul atque audivit eos in suos finis egressos esse, magnopere gavisus
est. Sciebat enim quantam opinionem virtutis Argonautae haberent, nec
dubitabat quin sibi auxilium ferrent. Nuntium igitur ad navem misit, qui
Iasonem sociosque ad regiam vocaret. Eo cum venissent, Phineus
demonstravit quanto in periculo suae res essent, et promisit se magna
praemia daturum esse, si illi remedium repperissent. Argonautae negotium
libenter susceperunt, et ubi hora venit, cum rege accubuerunt; at simul
ac cena apposita est, Harpyiae cenaculum intraverunt et cibum auferre
conabantur. Argonautae primum gladiis volucres petierunt; cum tamen
viderent hoc nihil prodesse, Zetes et Calais, qui alis erant instructi,
in aera se sublevaverunt, ut desuper impetum facerent. Quod cum
sensissent Harpyiae, rei novitate perterritae statim aufugerunt, neque
postea umquam redierunt.

66. _THE SYMPLEGADES_

Hoc facto Phineus, ut pro tanto beneficio meritam gratiam referret,
Iasoni demonstravit qua ratione Symplegades vitare posset. Symplegades
autem duae erant rupes ingenti magnitudine, quae a Iove positae erant eo
consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari
natabant, et si quid in medium spatium venerat, incredibili celeritate
DigitalOcean Referral Badge