Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 42 of 185 (22%)
concurrebant. Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset,
Iason sublatis ancoris navem solvit, et leni vento provectus mox ad
Symplegades appropinquavit. Tum in prora stans columbam quam in manu
tenebat emisit. Illa recta via per medium spatium volavit, et priusquam
rupes conflixerunt, incolumis evasit cauda tantum amissa. Tum rupes
utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae,
bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse, summa
vi remis contenderunt et navem incolumem perduxerunt. Hoc facto dis
gratias maximas egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent;
omnes enim sciebant non sine auxilio deorum rem tam feliciter evenisse.

67. _A HEAVY TASK_

Brevi intermisso spatio Argonautae ad flumen Phasim venerunt, quod in
finibus Colchorum erat. Ibi cum navem appulissent et in terram egressi
essent, statim ad regem Aeetem se contulerunt et ab eo postulaverunt ut
vellus aureum sibi traderetur. Ille cum audivisset quam ob causam
Argonautae venissent, ira commotus est et diu negabat se vellus
traditurum esse. Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio
deorum hoc negotium suscepisse, mutata sententia promisit se vellus
traditurum, si Iason labores duos difficillimos prius perfecisset; et cum
Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri
vellet ostendit. Primum iungendi erant duo tauri specie horribili, qui
flammas ex ore edebant; tum his iunctis ager quidam arandus erat et
dentes draconis serendi. His auditis Iason etsi rem esse summi periculi
intellegebat, tamen, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret,
negotium suscepit.

68. _THE MAGIC OINTMENT_

DigitalOcean Referral Badge