Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 43 of 185 (23%)
Medea, regis filia, Iasonem adamavit, et ubi audivit eum tantum periculum
subiturum esse, rem aegre ferebat. Intellegebat enim patrem suum hunc
laborem proposuisse eo ipso consilio, ut Iason moreretur. Quae cum ita
essent, Medea, quae summam scientiam medicinae habebat, hoc consilium
iniit. Media nocte insciente patre ex urbe evasit, et postquam in montis
finitimos venit, herbas quasdam carpsit; tum suco expresso unguentum
paravit quod vi sua corpus aleret nervosque confirmaret. Hoc facto Iasoni
unguentum dedit; praecepit autem ut eo die quo isti labores conficiendi
essent corpus suum et arma mane oblineret. Iason etsi paene omnibus
hominibus magnitudine et viribus corporis antecellebat (vita enim omnis
in venationibus atque in studio rei militaris consumebatur), tamen hoc
consilium non neglegendum esse censebat.

69. _THE SOWING OF THE DRAGON'S TEETH_

Ubi is dies venit quem rex ad arandum agrum edixerat, Iason orta luce cum
sociis ad locum constitutum se contulit. Ibi stabulum ingens repperit, in
quo tauri erant inclusi; tum portis apertis tauros in lucem traxit, et
summa cum difficultate iugum imposuit. At Aeetes cum videret tauros nihil
contra Iasonem valere, magnopere miratus est; nesciebat enim filiam suam
auxilium ei dedisse. Tum Iason omnibus aspicientibus agrum arare coepit,
qua in re tantam diligentiam praebuit ut ante meridiem totum opus
confecerit. Hoc facto ad locum ubi rex sedebat adiit et dentis draconis
postulavit; quos ubi accepit, in agrum quem araverat magna cum diligentia
sparsit. Horum autem dentium natura erat talis ut in eo loco ubi sementes
factae essent viri armati miro quodam modo gignerentur.

70. _A STRANGE CROP_

Nondum tamen Iason totum opus confecerat; imperaverat enim ei Aeetes ut
DigitalOcean Referral Badge