Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 44 of 185 (23%)
armatos viros qui e dentibus gignerentur solus interficeret. Postquam
igitur omnis dentis in agrum sparsit, Iason lassitudine exanimatus quieti
se tradidit, dum viri isti gignerentur. Paucas horas dormiebat, sub
vesperum tamen e somno subito excitatus rem ita evenisse ut praedictum
esset cognovit; nam in omnibus agri partibus viri ingenti magnitudine
corporis gladiis galeisque armati mirum in modum e terra oriebantur. Hoc
cognito Iason consilium quod dedisset Medea non omittendum esse putabat.
Saxum igitur ingens (ita enim Medea praeceperat) in medios viros
coniecit. Illi undique ad locum concurrerunt, et cum quisque sibi id
saxum nescio cur habere vellet, magna controversia orta est. Mox strictis
gladiis inter se pugnare coeperunt, et cum hoc modo plurimi occisi
essent, reliqui vulneribus confecti a Iasone nullo negotio interfecti
sunt.

71. _THE FLIGHT OF MEDEA_

Rex Aeetes ubi Iasonem laborem propositum confecisse cognovit, ira
graviter commotus est; id enim per dolum factum esse intellegebat; nec
dubitabat quin Medea ei auxilium tulisset. Medea autem cum intellegeret
se in magno fore periculo si in regia maneret, fuga salutem petere
constituit. Omnibus rebus igitur ad fugam paratis media nocte insciente
patre cum fratre Absyrto evasit, et quam celerrime ad locum ubi Argo
subducta erat se contulit. Eo cum venisset, ad pedes Iasonis se proiecit,
et multis cum lacrimis eum obsecravit ne in tanto discrimine mulierem
desereret quae ei tantum profuisset. Ille quod memoria tenebat se per
eius auxilium e magno periculo evasisse, libenter eam excepit, et
postquam causam veniendi audivit, hortatus est ne patris iram timeret.
Promisit autem se quam primum eam in navi sua avecturum.

72. _THE SEIZURE OF THE FLEECE_
DigitalOcean Referral Badge